monumenta.ch > Hieronymus > sectio 34 > sectio 6 > sectio 60 > sectio 69 > csg866.70 > sectio 63 > Psalmi, 55 > sectio 77 > sectio 1 > sectio 79 > 34 > cb125.140r > Z
Isidorus, Differentiae, 1, De littera V <<<    

De littera Z SHOW APPARATUS

610 Inter Zelum et invidiam. Zelus interdum et in bonam partem accipi potest, cum quis nititur ea quae meliora sunt aemulari; invidia vero, ut dictum est, aliena felicitate torquetur, et in duplicem scinditur passionem, cum aut quod ipse est aliud esse non vult, aut alium videns esse meliorem, dolet se non esse consimilem. Pulchre autem quidam Graecum versum transferens elegiaco metro, de Invidia lusit dicens: Iustius invidia nihil est, quae protinus ipsum Auctorem rodit, excruciatque animum. Invidiae autem nomen dictum est a nimis intuendo felicitatem alterius, ut est illud: Quisnam florem invidit meum?